viernes, 9 de enero de 2015

Texto original de la Carta Fundacional del Monasterio de San Salvador de Cornellana, 31 de Mayo de 1024



Christus. In nomine Patris et Filii uidelicet et Spiritus Sancti, qui est in Trinitate unus et uerus Deus, per nunquam finendam semper secula seculorum, amen. Tibi Domino Deo nostro et creatori omnium regen seculorum cum sanctis apostolis uel omnibus sanctis tuis, quorum baselica in nomine tuo edificauimus sub iure monasterii fundata esse dinoscitur in locum uocitatum Corneliana secus flubio Narceie, in terram asturiensium. Ego exigua famula uernacula que tua Christina qui et Christi ancilla, cum pecatorum mole depressa quid tibi Domine et sanctis tuis martiribus condignum redere potuerimus pro omnibus uobis que nobis, qui nos ex terre puluere ut essemus finxisti sanguine proprio ne periremus redemisti. Sed quia mente deuota et oblatione pura ex magna fide a nobis extitit. Quoniam omnis oblatio pro fide quantitate et sinceritate pensatur non putamus esse minima que magna fides Deo consecrat. Nuper staduimus ut dum in corpore manemus cabentes ne nos repentina mors subripiat. Et ut sit notum coram te domine conumada mercede firmissimum et perpetuitate temporum propagatum. Idcirco Domine, de bona quod de manutua eccepimus damus domui sancte et martiribus tuis, pro sustentatione fratrum in loco uestro deseruientium, adque pauperum uel egentium hanc peregrinorum ospitis aduenientium; id est, uillam iuris nostro deuitam, iam superibus nominatam Cornelianam, super ripam Narcegie. Hanc uillam cum domibus, edificiis, cassas, orreo, abotecis cum suis utemsilibus, nassis, torcularibus uel omne intrinsecus domorum, cum terris, uineis, adque ingens pomeriis aruusta fructifera uel infructifera, cum montes et fontes, cum extibus adque introitibus suis, cum pratis, pascuis, siluis, cum aiacenciis et prestationibus suis; cum ortis et molinis cum suis productibus; aquis cum accesu et regressuque suo, quicquid et eadem uillam pertinet ab omni integritate secundum illam iurificabimus cum uiro et domino nostro diue memorie domino Ordonio, qui eam nobis concessit in dono, et cum quantum nos ipsa ibi ganabimus et augmentabimus. Damus igitur ad ipso loco Sancto, villa de Sancto Ioannes media, cum omnia sua qui ad eum pertinet. Nec non interum, in salto de Narcegia, eclesia Sancti Petri cum quantas in ea esse abemus. Adicimus etiam ab hac domo sancto, eclesia Sancti Uicenti cum omnia sua, et alia eclesia infra Seineto, in memoria Sancti Iuliani similiter et Sancte Eufemie. Omnes has uillas cum omnia sua prestantia quem eis pertinet, ad hanc domum concedimus, ab omni integritate cum cunctis adiacetiis et prestationibus suis, cum intrinsecus et forinsecus domorum. Nec non etiam: et de lectuaria lectos palleos, duos; uasos de argento, quatuor; seruitio de mensa et integrum. De ministeria eclesie, cruces argenteas, duas; kabssas argenteas, duas; kalices de argenteo, duos cum suas patenas; coronas argenteas, duas; candelabro argenteo, unum; signos de metallo, duos; libros eclesiasticos, de toto anni circulo, integros. Vakas decem, equas, quinque; pecora promiscua, numero centum; mula una.

Sub ea uidelicet ratione seruata ut dum uiuimus tolerantiam ex inde habeamus; post ouitum uero nostrum quicquid in supra dicto monasterio, sicut de super dicit, cultores eclesie siui uindicent et possideant ut pro se lucrum. Inde adquirent et pro nos orare non pigeant. Sane et post hec contestamus, omnes pontifices adque omnem religiositatem fidei christiane, per inseparabilem Trinitatem, per corpus et sanguinis Christi preceptionem ut hunc uotum nostrum nullus ob hac conetur infringere aut quoliuet modo presumet alienare nec etiam uindere, uel donare, nec quoque extraniare. Si quis igitur dehinc et in subsequentis temporibus, contra hunc factum nostrum quoqum patratum uel ausu tentaberit auferre, in primis careat suis a fronte luminibus ignibus que ultricibus cremetur cum ossibus suis adque in diem examinis cum tartareis lugeat penis hic et in suo omnes meledictiones que scripte sunt in libro Moysi, super eum ueniens sepultam careat, adque mendicitas, et lebra prosabia teneat sua, et in super, inferat a parte Sancte eclesie auri libras, quinque et ipsas uillas, cum quantum inscritura resonat, duplatum uel triplatum, et post perpetim habiturum; et sit anathema marenata in conspectu Dei Patris; et cum Iuda Domini proditore lugeat penas in eterna damnationem et hunc scriptum sit stabilitum in omni rouore et perpetua firmitate.

Facta Kartula dotis et testamenti, sub die quod erit II Kalendas lunias, Era LXª IIª super millessima. Enim superius nominata Christina, Deo uota, manu mea propia rouoro (Signum).

a)
+ Sub Christi ausilio, Adegani Dei gratia episcopus, cf. sedis Oueto(signum).
- + Velasquita Regina, cf.- Mumedomne cometissa, cf.
- + Animia Deo uota, ubi presens fui, cf. (Signum) .
-+ Anaia Tanoiz qui maordomus rex, cf.
- + Quiriacus aba, cf(signum). Fredenadus aba, cf.
- + Puricellus maordomus, cf. (Signum).
-+ Velascus presbiter, cf. (Signum).
- Ioannes aba, cf. (Signum).
- + Petrus aba, cf. (Signum).
- + Sigericus presbiter, cf. (Signum)

b)
-+ Adefonsus abba in Oueto, cf.
-+ Arias primi clerus presbyter fui cf. (Signum).
-+ Ordonius Ruderici Presbyter cf. (Signum).
-+ Gersea Ueremutiz ubi presens fui cf. (Signum)
-+ Menendus Cesabiz ubi prensens fui cf. (Signum).
-+ Garsea Ouecoz ubi presens fui. (Signum)
-+ Fortis Veremutiz ubi presens fui.(Signun).
-+ Cidi Aluariz ubi presens fui. (Signum)
-+ Sendino Romaniz ubi presens fui. (Signum)

c)
Coram testibus:
-+ Aita Donnelliz, ts (Signum).
-+ Monnio Troctiniz ts. (Signum).
-+ Cidi Cidiz ts. (Signum).
-+ Omnes de illa regina que ibi fuerunt.
-+ Tuderigus pertrostator, ts.
-+ Didagus Uiliulfiz presbyter ts. (Signum)
-+ Nubbio Fortuniz scanziane ts (Signum)-
-+ Pelagius exarabit (Signum).